Bible verses about "science" | Vulgate

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Job 26:7

7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

Proverbs 14:15

15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

Isaiah 40:22

22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

Ecclesiastes 1:13-17

13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea 14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus 15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus 16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit 17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus

Ecclesiastes 1:6-7

6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur 7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant

Romans 1:20

20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

Hebrews 3:4

4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus

Psalms 104:5

5 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem

Isaiah 40:12

12 quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera

Colossians 1:17

17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

Job 38:4-30

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei 8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos 12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum 15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur 16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti 18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia 19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius 21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras 22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli 24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram 25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

Psalms 111:2

2 gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.