Bible verses about "salvation" | Vulgate

Psalms 3:8

8 Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Psalms 37:39

39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis

Psalms 62:1

1 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius

Psalms 60:5

5 Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

Jonah 2:9

9 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino

John 15:1-27

1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est 2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat 3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis 4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis 5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere 6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent 7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis 8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli 9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea 10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione 11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur 12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos 13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis 14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis 15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis 16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis 17 haec mando vobis ut diligatis invicem 18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit 19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus 20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt 21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me 22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo 23 qui me odit et Patrem meum odit 24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum 25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis 26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me 27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

John 3:16-18

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam 17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum 18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei

John 3:17-21

17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum 18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei 19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera 20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius 21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta

Acts 16:30-33

30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam 31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua 32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius 33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo

Acts 28:28

28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient

Romans 6:14

14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia

Galatians 2:21

21 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est

John 6:44

44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die

Matthew 7:21

21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

John 14:6

6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

Acts 4:12

12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

Ephesians 2:8

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

Romans 10:9

9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris

Ephesians 2:8-9

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur

Titus 3:5

5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.