Bible verses about "sacrifice" | Vulgate

Leviticus 17:11

11 quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit

1 Samuel 15:22

22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum

Psalms 51:16-17

16 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet 17 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies

Psalms 40:6

6 victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti

1 Peter 2:4-10

4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum 5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum 6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt 9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti

2 Peter 3:9

9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti

Hebrews 13:15

15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius

Romans 12:1

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

Philippians 2:4

4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum

Genesis 22:2

2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi

Proverbs 21:3

3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae

John 15:12-14

12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos 13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis 14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

John 3:16

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

Hosea 6:6

6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

Romans 5:8

8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus

Romans 12:1-2

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum 2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Hebrews 13:16

16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.