Bible verses about "restitution" | Vulgate

Genesis 4:1-26

1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum 2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola 3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius 5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua 7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius 8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum 9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum 10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua 12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram 13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear 14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me 15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum 16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden 17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch 18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech 19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella 20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum 21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo 22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma 23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum 24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies 25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain 26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini

Leviticus 5:15

15 anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii

Deuteronomy 28:1-68

1 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra 2 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris 3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro 4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum 5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae 6 benedictus eris et ingrediens et egrediens 7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua 8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis 9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius 10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te 11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi 12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies 13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos 15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te 16 maledictus eris in civitate maledictus in agro 17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae 18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum 19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens 20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me 21 adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam 22 percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas 23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea 24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris 25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae 26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat 27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas 28 percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis 29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te 30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam 31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet 32 filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua 33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus 34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui 35 percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum 36 ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi 37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus 38 sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt 39 vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus 40 olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt 41 filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem 42 omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet 43 advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior 44 ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam 45 et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi 46 et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum 47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam 48 servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat 49 adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis 50 gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo 51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat 52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus 53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus 54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas 56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus 57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas 58 nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum 59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas 60 et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi 61 insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat 62 et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui 63 et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam 64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus 65 in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam 66 et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae 67 mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis 68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

Matthew 26:52-54

52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt 53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum 54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri

Luke 10:27

27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum

1 John 1:9

9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

Exodus 22:2-3

2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis 3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

Exodus 22:1

1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

Exodus 21:24-25

24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede 25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

Genesis 9:5-6

5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

Numbers 5:6-7

6 loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint 7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

Luke 19:1-10

1 et ingressus perambulabat Hiericho 2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives 3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat 4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus 5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere 6 et festinans descendit et excepit illum gaudens 7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset 8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum 9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae 10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

Romans 13:4

4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

Romans 12:19

19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

1 Timothy 5:8

8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

Exodus 22:1-31

1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove 2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis 3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur 4 si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet 5 si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet 6 si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit 7 si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet 8 si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui 9 ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo 10 si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit 11 iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur 12 quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino 13 si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet 14 qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur 15 quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui 16 si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem 17 si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt 18 maleficos non patieris vivere 19 qui coierit cum iumento morte moriatur 20 qui immolat diis occidetur praeter Domino soli 21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti 22 viduae et pupillo non nocebitis 23 si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24 et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli 25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes 26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei 27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum 28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices 29 decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi 30 de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi 31 viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.