Bible verses about "respect" | Vulgate

Luke 14:10

10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus

2 Corinthians 10:12-16

12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis 13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos 14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi 15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam 16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari

Romans 12:9-11

9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes 11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

Acts 10:34-35

34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus 35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi

Romans 2:7-16

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci 10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco 11 non est enim personarum acceptio apud Deum 12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur 13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur 14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium 16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

Romans 13:1-7

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt 2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt 3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa 4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit 5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam 6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes 7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

1 Thessalonians 5:12-13

12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis

Colossians 3:25

25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

Leviticus 19:32

32 coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus

Romans 13:2

2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt

Titus 2:7

7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

Exodus 20:12

12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

1 Peter 2:17

17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

Romans 12:10

10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

Matthew 7:12

12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.