Bible verses about "religion" | Vulgate

John 6:50-71

50 ego sum panis vivus qui de caelo descendi 51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita 52 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum 53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum 59 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum 60 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire 61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat 62 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius 63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt 64 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum 65 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo 66 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant 67 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire 68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei 70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est 71 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

2 Corinthians 3:6

6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat

Romans 8:1-18

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant 2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis 3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne 4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum 5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt 6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax 7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest 8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt 9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius 10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem 11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis 12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus 13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis 14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei 15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater 16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei 17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur 18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis

Romans 2:6-8

6 qui reddet unicuique secundum opera eius 7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

Ephesians 2:8-9

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur 10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus

Titus 3:5

5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

Matthew 6:1-34

1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est 2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur 8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum 9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum 10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie 12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris 13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo 14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra 15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra 16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam 17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur 21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum 22 lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit 23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt 24 nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae 25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum 26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis 27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum 28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis 34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

James 1:26

26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio 27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

Mark 16:15-16

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae 16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.