Bible verses about "redemption" | Vulgate

Psalms 107:2

2 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 111:9

9 fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius

Psalms 130:7

7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio

Isaiah 44:22

22 delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te

John 3:16

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

1 Corinthians 6:20

20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

1 Corinthians 1:30

30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio

1 Peter 1:18-19

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

Romans 10:10

10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem

Romans 3:24-26

24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

1 John 3:16

16 in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere

Titus 2:14

14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Colossians 1:20-22

20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt 21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso

Colossians 1:14

14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

Galatians 2:20

20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Ephesians 1:7

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.