Bible verses about "rape" | Vulgate

Exodus 22:16-17

16 si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem 17 si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt

Genesis 34:1-31

1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius 2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem 3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit 4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem 5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent 6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset 8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem 9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite 10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam 11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo 12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem 13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis 14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos 15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus 18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui 20 ingressique portam urbis locuti sunt populo 21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum 24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus 25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea 31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

Deuteronomy 22:25

25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus

Numbers 31:1-54

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum 3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis 4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum 5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam 6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei 7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt 8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio 9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt 10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit 11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis 12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho 13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra 14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello 15 ait cur feminas reservastis 16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus 17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis 19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo 20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi 22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum 23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis 25 dixitque Dominus ad Mosen 26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi 27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem 28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt 30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini 31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus 32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia 33 boum septuaginta duo milia 34 asinorum sexaginta milia et mille 35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia 36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta 37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque 38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo 39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus 40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae 41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum 42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant 43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis 44 et de bubus triginta sex milibus 45 et de asinis triginta milibus quingentis 46 et de hominibus sedecim milibus 47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus 48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt 49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit 50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum 51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus 52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus 53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat 54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino

2 Samuel 13:12-14

12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc 13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi 14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa

Psalms 9:9

9 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia

Psalms 82:3

3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite

Ephesians 5:25

25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea

Deuteronomy 22:25-27

25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus 26 puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est 27 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam

Deuteronomy 21:10-14

10 si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris 11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem 12 introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues 13 et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua 14 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam

Deuteronomy 22:28

28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit

2 Samuel 13:1-39

1 factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David 2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea 3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde 4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo 5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius 6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius 7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum 8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas 9 tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnes 10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave 11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea 12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc 13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi 14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa 15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade 16 quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam 17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam 18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam 19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans 20 dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui 21 cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde 22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam 23 factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis 24 venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum 25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei 26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum 27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis 28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes 29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt 30 cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus 31 surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua 32 respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius 33 nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est 34 fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis 35 dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est 36 cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis 37 porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus 38 Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis 39 cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu

Deuteronomy 22:25-28

25 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus 26 puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est 27 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam 28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit

Deuteronomy 22:23-24

23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa 24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui

Deuteronomy 22:28-29

28 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit 29 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.