Bible verses about "racism" | Vulgate

Genesis 1:26-27

26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

Genesis 1:27

27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

Deuteronomy 10:17

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

1 Samuel 16:7

7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

Nehemiah 13:3

3 factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israhel

Nehemiah 13:23-30

23 sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas 24 et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi 25 et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens 26 numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae 27 numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas 28 de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me 29 recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum 30 igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo

Matthew 15:22-28

22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur 23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos 24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel 25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me 26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora

Matthew 7:12

12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

Matthew 28:19

19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

John 3:16

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

Romans 10:12

12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum

Acts 10:34

34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus

James 2:9

9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores

Revelation 7:9

9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum

1 John 2:9

9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc

Colossians 3:11

11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

James 2:4

4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum

John 13:34

34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem

Acts 10:34-35

34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus 35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi

Acts 17:26

26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

Romans 2:11

11 non est enim personarum acceptio apud Deum

John 7:24

24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.