Bible verses about "psalms" | Vulgate

Psalms 150:1-6

1 alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius 2 laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae 3 laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara 4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 5 laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus 6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia

Psalms 19:1-14

1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum 2 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 3 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum 4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius 7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos 9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis 10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem 11 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus 12 errores quis intelleget ab occultis munda me 13 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo 14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Psalms 51:1-19

1 victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas 2 multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me 3 quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper 4 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris 5 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea 6 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi 7 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 8 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti 9 absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 10 cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis 11 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 12 redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me 13 docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur 14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam 15 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 16 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet 17 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies 18 benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 19 tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

Isaiah 40:8

8 exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum

Ephesians 5:19

19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino

2 Timothy 3:16

16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia

Psalms 1:1-6

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Psalms 91:1-16

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

Psalms 37:1-40

1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis 13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius 14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via 15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur 16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae 17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus 18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur 21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet 24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius 25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem 26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione 27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno 28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit 29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam 30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius 32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur 34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis 35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax 38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit 39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis 40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

Colossians 3:16

16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

Psalms 23:1-6

1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit 2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me 3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me 5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians 6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.