Bible verses about "pray" | Vulgate

2 Chronicles 7:14

14 conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum

Matthew 18:18-20

18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo 19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est 20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

John 15:7

7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis

John 16:24

24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum

Luke 18:1

1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

James 5:18

18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

1 John 1:9

9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

Mark 11:24

24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

James 5:13

13 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat

James 4:3

3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis

1 John 3:22

22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus

Matthew 6:9-13

9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum 10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie 12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris 13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

1 Timothy 2:8

8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione

Ephesians 6:18

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

James 5:16

16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua

Philippians 4:6

6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

Jeremiah 33:3

3 clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis

1 Thessalonians 5:17

17 sine intermissione orate

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.