Bible verses about "polygamy" | Vulgate

Genesis 30:9

9 sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit

Genesis 30:4

4 deditque illi Balam in coniugium quae

Numbers 12:1

1 locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam

Deuteronomy 25:5-10

5 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel 7 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere 8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere 9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui 10 et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati

Deuteronomy 17:14-20

14 cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes 15 eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus 16 cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini 17 non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera 18 postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus 19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt 20 nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

2 Samuel 5:13

13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae

1 Samuel 1:1-2

1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus 2 et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi

1 Kings 11:1-4

1 rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas 2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore 3 fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius 4 cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius

2 Chronicles 24:3

3 accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias

1 Chronicles 4:5

5 Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara

Song of Songs 6:8

8 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus

Ezekiel 23:1-4

1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt 3 et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum 4 nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba

1 Corinthians 7:1-5

1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere 2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat 3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro 4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier 5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

Titus 1:5-8

5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui 6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos 7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum 8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem

Genesis 4:19

19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella

Judges 8:30

30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores

2 Chronicles 13:21

21 igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias

1 Chronicles 3:1-9

1 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith 3 quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua 4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem 5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel 6 Iebaar quoque et Elisama 7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie 8 necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem 9 omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar

2 Chronicles 11:21

21 amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias

2 Samuel 12:8

8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora

Deuteronomy 21:15-17

15 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus 16 volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae 17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita

2 Chronicles 24:1-3

1 septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee 2 fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis 3 accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias

Isaiah 4:1

1 et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum

Matthew 25:1-46

1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae 2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes 3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus 5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt 6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei 7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas 8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur 9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis 10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua 11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis 12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos 13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam 14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua 15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim 16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque 17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo 18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui 19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis 20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum 21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui 22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum 23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui 24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est 26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi 27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura 28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta 29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo 30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium 31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis 33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris 34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi 35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis 41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius 42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum 43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me 44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi 45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis 46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

Exodus 21:10

10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.