Bible verses about "pets" | Vulgate

Genesis 1:26

26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra

Job 30:1

1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei

Psalms 150:6

6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia

Psalms 104:27-30

27 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei 28 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo 29 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono 30 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

Psalms 36:5-6

5 Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes 6 iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

Genesis 2:18-19

18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius

Genesis 1:24-25

24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum

2 Samuel 12:1-6

1 misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper 2 dives habebat oves et boves plurimos valde 3 pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia 4 cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se 5 iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc 6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit

Isaiah 11:6

6 habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos

Psalms 145:9-10

9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius

Psalms 36:6

6 iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

Psalms 136:25

25 qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius

Luke 12:6

6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo

Proverbs 12:10

10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.