Bible verses about "perversity" | Vulgate

Acts 16:31

31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua

1 Peter 2:1-25

1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones 2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem 3 si gustastis quoniam dulcis Dominus 4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum 5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum 6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt 9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti 11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis 13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam 16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei 17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate 18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis 19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum 21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis 25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum

Hebrews 10:26-27

26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia 27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios

James 3:2

2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus

1 Corinthians 6:9

9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri

Jude 1:4

4 subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

1 John 2:1-29

1 filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi 3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus 4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est 5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus 6 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare 7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis 8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet 9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est 11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius 12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius 13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum 15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum 18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est 19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis 20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia 21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est 22 quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium 23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet 24 vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis 25 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam 26 haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos 27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo 28 et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius 29 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est

Leviticus 18:22

22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est

2 Corinthians 5:10

10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

James 1:14-15

14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus 15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.