Bible verses about "perserverance" | Vulgate

1 Corinthians 13:8

8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

Romans 15:13

13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

Ephesians 2:8-9

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur

Colossians 2:1-23

1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne 2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum 5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae 6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate 7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione 8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi 12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis 13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta 14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci 15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso 16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum 17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi 18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae 19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei 20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis 21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris 22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

James 1:23-25

23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

Hebrews 12:3

3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes

1 Corinthians 15:1-58

1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 5 et quia visus est Cephae et post haec undecim 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus 8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis 30 ut quid et nos periclitamur omni hora 31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur 33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala 34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor 35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt 36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur 37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum 38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus 39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium 40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium 41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione 43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute 44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est 45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale 47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis 48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes 49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis 50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit 51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur 52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem 54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

2 Thessalonians 3:13

13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes

1 Corinthians 9:24-27

24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam 26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

Romans 5:3

3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur

Hebrews 12:1-2

1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen 2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.