Bible verses about "perfume" | Vulgate

Matthew 2:11

11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram

Ecclesiastes 7:1

1 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

Mark 14:3

3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius

2 Corinthians 2:14-17

14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco 15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt 16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus 17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

Ephesians 5:1-33

1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi 2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos 4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio 5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei 6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae 7 nolite ergo effici participes eorum 8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 10 probantes quid sit beneplacitum Deo 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere 13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est 14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus 15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes 16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt 17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini 18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri 21 subiecti invicem in timore Christi 22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus 25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

John 12:3

3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti

Exodus 30:33-37

33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo 34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia 35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum 36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama 37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.