Bible verses about "partying" | Vulgate

Proverbs 23:17

17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die

Ecclesiastes 3:4

4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi

Ephesians 5:1

1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi

2 Timothy 2:22

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

Proverbs 23:21

21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

Galatians 5:16

16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis

Galatians 5:13

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

1 Timothy 5:23

23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates

1 Peter 4:2

2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis

James 4:4

4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur

1 Peter 4:3

3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Romans 13:13-14

13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione 14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

Galatians 1:10

10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem

Ephesians 5:15-17

15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes 16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt 17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini 18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.