Bible verses about "parayer" | Vulgate

John 14:12-14

12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado 13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio 14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam

Luke 1:37

37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum

Psalms 1:1-6

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

James 5:15-16

15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei 16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.