Bible verses about "overseer" | Vulgate

Philippians 1:1

1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis

1 Timothy 3:2

2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem

1 Peter 2:25

25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum

Titus 1:6-7

6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos 7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

Proverbs 27:23

23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera

1 Peter 5:1-4

1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo 4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam

Acts 20:28

28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.