Bible verses about "oil" | Vulgate

Exodus 30:23-25

23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta 24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin 25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii

Exodus 27:20

20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

Deuteronomy 32:13

13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo

1 Samuel 10:1

1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

2 Kings 4:1-7

1 mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi 2 cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear 3 cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca 4 et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles 5 ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat 6 cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum 7 venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo

1 Kings 17:12-16

12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur 13 ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea 14 haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae 15 quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die 16 hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae

Psalms 23:5

5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians

Psalms 45:7

7 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

Psalms 105:15

15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

Proverbs 21:17

17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur

Matthew 25:3

3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum

Luke 7:46

46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos

James 5:14-15

14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini 15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei

Proverbs 21:20

20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.