Bible verses about "oaths" | Vulgate

Psalms 15:4

4 loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo

Hebrews 6:16

16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum

Hebrews 3:18

18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt

Hebrews 7:28

28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum

Hebrews 7:21

21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum

Hebrews 6:17

17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum

Hebrews 6:13

13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum

Deuteronomy 23:21-23

21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum 22 si nolueris polliceri absque peccato eris 23 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

Numbers 30:2

2 si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit

James 5:12

12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis

Matthew 5:33-37

33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua 34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est 35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis 36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum 37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.