Bible verses about "moving" | Vulgate

Ecclesiastes 5:1-20

1 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali 2 ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui 3 multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia 4 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde 5 multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere 6 ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum 7 ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time 8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii 9 et insuper universae terrae rex imperat servienti 10 avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas 11 ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis 12 dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum 13 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui 14 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit 15 sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo 16 miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum 17 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia 18 hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius 19 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei 20 non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius

Psalms 37:1-40

1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis 13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius 14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via 15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur 16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae 17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus 18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur 21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet 24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius 25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem 26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione 27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno 28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit 29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam 30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius 32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur 34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis 35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax 38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit 39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis 40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Matthew 6:25-34

25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum 26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis 27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum 28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis 34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.