Bible verses about "mothers" | Vulgate

Proverbs 6:20

20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae

Isaiah 66:13

13 quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini

Proverbs 23:22-25

22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua 23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam 24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo 25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te

Ephesians 6:2

2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione

2 Timothy 1:5

5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te

Exodus 20:12

12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

Psalms 127:3

3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

Proverbs 22:6

6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

Isaiah 49:15

15 numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui

Proverbs 31:26-27

26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet

Proverbs 31:25-30

25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo 26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet 28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas 30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.