Bible verses about "moderation" | Vulgate

Psalms 104:15

15 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra

Ephesians 5:18-20

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino 20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

Romans 14:21

21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur

Colossians 2:20-23

20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis 21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris 22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

1 Timothy 6:10

10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

Proverbs 23:20-21

20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

Titus 2:3

3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes

1 Timothy 5:23

23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates

Proverbs 25:16

16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud

1 Peter 5:8

8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

Philippians 4:5

5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope

Proverbs 20:1

1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens

Galatians 5:13

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

Ephesians 5:18

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

Titus 2:7

7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

Proverbs 25:27

27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria

1 Corinthians 9:25

25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

1 Corinthians 6:12

12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.