Bible verses about "missions" | Vulgate

1 Chronicles 16:23

23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius

Psalms 96:1-13

1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra 2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius 3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius 4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos 5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit 6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius 7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem 8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius 9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra 10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate 11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius 12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus 13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

Isaiah 6:8

8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

Isaiah 41:13

13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te

Isaiah 52:7

7 quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus

Jonah 3:1-9

1 et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens 2 surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te 3 et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium 4 et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur 5 et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem 6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere 7 et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant 8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum 9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus

Revelation 14:6

6 et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum

1 Chronicles 16:24

24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius

Mark 13:10

10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium

Luke 24:47

47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

Acts 1:8

8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

Acts 26:14-18

14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

Matthew 28:19

19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

Matthew 24:14

14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

Acts 13:47

47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

Psalms 96:3

3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

Romans 10:13-15

13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

Mark 16:15

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.