Bible verses about "mission" | Vulgate

James 2:1-7

1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae 2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu 3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum 4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum 5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se 6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos

Jeremiah 23:3-4

3 et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et multiplicabuntur 4 et suscitabo super eos pastores et pascent eos non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quaeretur ex numero dicit Dominus

Acts 1:8

8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

Philippians 2:2

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes

Matthew 28:19-20

19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.