Bible verses about "ministry" | Vulgate

Isaiah 6:8

8 et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

Matthew 28:18-20

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Mark 3:1-35

1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam 2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum 3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium 4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant 5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi 6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent 7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum 8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum 9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum 10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas 11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes 12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum 13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum 14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare 15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia 16 et inposuit Simoni nomen Petrus 17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui 18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum 20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare 21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est 22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia 23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere 24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud 25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare 26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet 27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet 28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti 30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet 31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum 32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te 33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei 34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei 35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

Luke 4:1-12

1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit 3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat 4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei 5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis 6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa 7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia 8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 9 et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum 10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te 11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 12 et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum

Romans 12:1-8

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum 2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta 3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei 4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent 5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra 6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina 8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

1 Corinthians 3:1-23

1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo 2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales 3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis 4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus 5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis 10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet 11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet 15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem 16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos 18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt 21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt 22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 23 vos autem Christi Christus autem Dei

2 Corinthians 5:11-20

11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse 12 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde 13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis 14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus 17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova 18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo

2 Corinthians 4:1-18

1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus 2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum 6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu 7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis 8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus 10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis 13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur 14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum 15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei 16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem 17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis 18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt

2 Corinthians 3:6

6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat

Acts 20:24

24 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

2 Timothy 4:1-5

1 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius 2 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina 3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur 5 tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple

James 4:10

10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

Hebrews 13:7

7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem

2 Corinthians 6:3-10

3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium 4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis 6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta 7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris 8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti 9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati 10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

2 Timothy 2:15

15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

1 Timothy 4:12

12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

Romans 10:13-15

13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

Ephesians 4:11-13

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.