Bible verses about "lilies" | Vulgate

1 Kings 7:22

22 et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum

1 Kings 7:19

19 capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum

1 Kings 7:1-51

1 domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit 2 aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas 3 et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim 4 contra se invicem positas 5 et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia 6 et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas 7 porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem 8 et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum 9 omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius 10 fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum 11 et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro 12 et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus 13 misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro 14 filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius 15 et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque 16 duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum 17 et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero 18 et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo 19 capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum 20 et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi 21 et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz 22 et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum 23 fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum 24 et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles 25 et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant 26 grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat 27 et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis 28 et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas 29 et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia 30 et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes 31 os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia quadrata non rotunda 32 quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis 33 tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia 34 nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant 35 in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso 36 scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur 37 in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili 38 fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit 39 et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem 40 fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini 41 columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum 42 et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum 43 et bases decem et luteres decem super bases 44 et mare unum et boves duodecim subter mare 45 et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant 46 in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan 47 et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris 48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream 49 et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos 50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant 51 et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini

2 Chronicles 4:5

5 porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas

1 Kings 7:23-26

23 fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum 24 et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles 25 et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant 26 grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat

2 Chronicles 4:2-5

2 mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius 3 similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles 4 et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari 5 porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas

Song of Songs 5:13

13 genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam

Song of Songs 2:2

2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias

Hosea 14:5

5 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani

Matthew 6:28-30

28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei

1 Kings 7:26

26 grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat

Luke 12:27

27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis

Matthew 6:25-34

25 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum 26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis 27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum 28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis 34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.