Bible verses about "lending" | Vulgate

Deuteronomy 15:8-10

8 sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris 9 cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum 10 sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

Psalms 37:1-40

1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis 13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius 14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via 15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur 16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae 17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus 18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur 21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet 24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius 25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem 26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione 27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno 28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit 29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam 30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius 32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur 34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis 35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax 38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit 39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis 40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

Exodus 22:25

25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes

Deuteronomy 23:19-20

19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem 20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

Leviticus 25:35-37

35 si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum 36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te 37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

Proverbs 28:8

8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas

Isaiah 24:2

2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

Ezekiel 18:13

13 ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit

Exodus 22:25-27

25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes 26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei 27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

Proverbs 22:7

7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

Psalms 112:5

5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio

Psalms 37:26

26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione

Luke 6:34

34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia

Matthew 5:42

42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris

Luke 6:35

35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos

Proverbs 19:17

17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.