Bible verses about "justification" | Vulgate

Romans 8:30

30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

Romans 4:25

25 qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

Romans 5:9

9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum

1 Corinthians 6:11

11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

Romans 4:2

2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum

Romans 10:1-21

1 fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem 2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam 3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti 4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti 5 Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea 6 quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere 7 aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare 8 sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus 9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris 10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem 11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur 12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante 15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona 16 sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro 17 ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi 18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 19 sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam 20 Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant 21 ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem

Philippians 3:9

9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide

Romans 3:28

28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

Galatians 2:16-17

16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro 17 quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit

Romans 5:1-21

1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum 2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei 3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 4 patientia autem probationem probatio vero spem 5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est 7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori 8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus 9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum 10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus 12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt 13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est 14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri 15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit 16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem 17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum 18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi 20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Galatians 3:24

24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur

Romans 5:1

1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum

Titus 3:7

7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.