Bible verses about "injustice" | Vulgate

Exodus 23:7

7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

Exodus 23:1-3

1 non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium 2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies 3 pauperis quoque non misereberis in negotio

Job 5:8-16

8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum 9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero 10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa 11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate 12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant 13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat 14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie 15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem 16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum

Psalms 82:2

2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper

Proverbs 31:8-9

8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt 9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem

Zephaniah 3:5

5 Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem

Leviticus 19:15

15 non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

Psalms 43:1

1 iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me

Ecclesiastes 5:8

8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

Proverbs 29:27

27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

Micah 6:8

8 indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo

Jeremiah 22:3-5

3 haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto 4 si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum 5 quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec

Proverbs 17:15

15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.