Bible verses about "influence" | Vulgate

Proverbs 10:17

17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat

Proverbs 9:9

9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere

1 Peter 3:15

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe 16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

Galatians 5:7-9

7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire 8 persuasio non est ex eo qui vocat vos 9 modicum fermentum totam massam corrumpit

1 Peter 3:16

16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

1 Peter 2:12

12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

Proverbs 13:20

20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

Proverbs 27:17

17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui

Matthew 5:13-16

13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus 14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita 15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt 16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

1 Corinthians 15:33

33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.