Bible verses about "immigration" | Vulgate

Exodus 23:9

9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

Exodus 12:49

49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos

Deuteronomy 27:19

19 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen

Jeremiah 7:5-7

5 quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius 6 advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis 7 habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum

Malachi 3:5

5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

Matthew 25:35

35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me

Romans 13:1-7

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt 2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt 3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa 4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit 5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam 6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes 7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

Exodus 22:21

21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti

Leviticus 19:33-34

33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei 34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.