Bible verses about "humble" | Vulgate

Leviticus 19:18

18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

Romans 3:23

23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

1 John 1:8

8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est

2 Chronicles 7:14

14 conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum

Daniel 4:37

37 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare

Luke 18:10-14

10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus 12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo 13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

Romans 12:10

10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

Proverbs 16:18-19

18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

Luke 14:8-11

8 cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo 9 et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere 10 sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus 11 quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

James 4:10

10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

Ephesians 2:8-9

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur

Psalms 25:9

9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

James 4:6

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.