Bible verses about "honor" | Vulgate

Exodus 20:12

12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

Psalms 1:1-6

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Proverbs 3:9

9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum

1 Peter 2:17-19

17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate 18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis 19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste

Ephesians 6:1-4

1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum 2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione 3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram 4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini

2 Timothy 2:21

21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum

Hebrews 13:18

18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari

Deuteronomy 5:16

16 honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

Romans 12:9-13

9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes 11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes 12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes 13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

Romans 13:1-7

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt 2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt 3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa 4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit 5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam 6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes 7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

1 Timothy 5:17-18

17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua

Hebrews 13:4

4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

1 Samuel 2:30

30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

1 Timothy 1:17

17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.