Bible verses about "home" | Vulgate

Psalms 91:1-2

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

Psalms 127:1

1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

Proverbs 24:3-4

3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur 4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima

Joshua 24:15

15 sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino

2 Corinthians 5:1-10

1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis 2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes 3 si tamen vestiti non nudi inveniamur 4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita 5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus 6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino 7 per fidem enim ambulamus et non per speciem 8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum 9 et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi 10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.