Bible verses about "history" | Vulgate

Deuteronomy 4:9

9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos

Psalms 139:4

4 et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea

John 1:1

1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

1 Corinthians 10:11

11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

Hebrews 13:8

8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula

Ecclesiastes 1:9

9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est

Ecclesiastes 7:10

10 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

Jeremiah 1:5

5 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te

Deuteronomy 32:7

7 memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi

Hebrews 11:3

3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent

Psalms 78:3-4

3 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos 4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis

Job 8:8-10

8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam 9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram 10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia

Deuteronomy 17:18-20

18 postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus 19 et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt 20 nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

Romans 15:4

4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.