Bible verses about "harvest" | Vulgate

Exodus 34:22

22 sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur

Isaiah 9:3

3 multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

Jeremiah 8:20

20 transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus

Joel 3:13

13 mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum

John 15:1-11

1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est 2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat 3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis 4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis 5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere 6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent 7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis 8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli 9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea 10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione 11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur

John 4:36

36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit

Genesis 8:22

22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

Leviticus 19:9-10

9 cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges 10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

Matthew 13:23

23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

Revelation 14:15

15 et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae

Proverbs 10:5

5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis

John 4:35

35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem

Matthew 9:37

37 tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci

Luke 10:2

2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.