Bible verses about "hardship" | Vulgate

Psalms 34:17-19

17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit 19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

Romans 15:4

4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

Romans 8:28

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

2 Timothy 2:3

3 labora sicut bonus miles Christi Iesu

2 Timothy 3:12

12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur

2 Timothy 3:10-12

10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam 11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus 12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur

1 Timothy 5:8

8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

1 Peter 4:13

13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes

Romans 8:35-39

35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines 39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

John 15:18-20

18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit 19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus 20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt

James 1:2-4

2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis 3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur 4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.