Bible verses about "greatness" | Vulgate

Genesis 1:26

26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra

Psalms 147:3

3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum

Psalms 24:1-10

1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius 2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum 3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius 4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose 5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo 6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper 7 levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio 9 levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 10 quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper

Isaiah 61:1

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Matthew 20:28

28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

Matthew 20:25-28

25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos 26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister 27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus 28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

Matthew 18:1-5

1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum 2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum 3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum 4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum 5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

Matthew 23:10-12

10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus 11 qui maior est vestrum erit minister vester 12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur

Luke 7:28

28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo

Galatians 2:20

20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Romans 8:28

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

1 Corinthians 13:1-13

1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens 2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest 4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet 8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur 9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

Deuteronomy 10:17

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

Psalms 8:6

6 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum

Luke 1:15

15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae

Job 37:5

5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia

Psalms 71:21

21 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.