Bible verses about "gospel" | Vulgate

Mark 16:15

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

John 5:39-40

39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

John 6:50-71

50 ego sum panis vivus qui de caelo descendi 51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita 52 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum 53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum 59 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum 60 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire 61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat 62 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius 63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt 64 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum 65 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo 66 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant 67 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire 68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei 70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est 71 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

John 8:24

24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro

Mark 16:16

16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

Romans 3:21-28

21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu 27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei 28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

1 Peter 3:18-22

18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu 19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit 20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam 21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

1 John 4:9-10

9 in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum 10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris

Luke 5:21-25

21 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris 23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula 24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam 25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

Luke 24:45-49

45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas 46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma 48 vos autem estis testes horum 49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

Ephesians 2:8-9

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

John 3:16

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

Romans 10:14

14 quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante

1 Corinthians 15:1-28

1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 5 et quia visus est Cephae et post haec undecim 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus 8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

Romans 10:9-13

9 quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris 10 corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem 11 dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur 12 non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum 13 omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

Romans 1:16

16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.