Bible verses about "gifts" | Vulgate

Genesis 1:26

26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra

Exodus 35:30-35

30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt 31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina 33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest 34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan 35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

1 Corinthians 6:19-20

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Romans 8:1

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

1 Corinthians 12:1-11

1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

1 Corinthians 12:1-31

1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult 12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 14 nam et corpus non est unum membrum sed multa 15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent 24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem 25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra 27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro 28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores 30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur 31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

Ephesians 2:8

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

1 Corinthians 12:12-26

12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 14 nam et corpus non est unum membrum sed multa 15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent 24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem 25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

Romans 12:3-8

3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei 4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent 5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra 6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina 8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

2 Corinthians 9:15

15 gratias Deo super inenarrabili dono eius

Colossians 3:17

17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

Ephesians 2:8-9

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 9 non ex operibus ut ne quis glorietur

Romans 11:29

29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

1 Peter 4:10

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.