Bible verses about "fruit" | Vulgate

Isaiah 37:31

31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum

Ephesians 5:8-11

8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 10 probantes quid sit beneplacitum Deo 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite

Galatians 5:22

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

Romans 6:22

22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

Psalms 1:1-6

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Matthew 7:15-20

15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces 16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus 17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit 18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere 19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur 20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos

James 3:17

17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione

John 15:1-17

1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est 2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat 3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis 4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis 5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere 6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent 7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis 8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli 9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea 10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione 11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur 12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos 13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis 14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis 15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis 16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis 17 haec mando vobis ut diligatis invicem

Galatians 5:22-23

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas 23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.