Bible verses about "friend" | Vulgate

1 Samuel 18:1-3

1 et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam 2 tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui 3 inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam

Proverbs 12:26

26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos

Proverbs 16:28

28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes

Proverbs 22:24-25

24 noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso 25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae

Proverbs 27:5-6

5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus 6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula

Proverbs 22:11

11 qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem

Proverbs 27:6

6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula

Matthew 18:15

15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

John 15:14-15

14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis 15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis

1 Corinthians 15:33

33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

John 15:12

12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos

James 2:23

23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est

Proverbs 27:17

17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui

Ecclesiastes 4:9-12

9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae 10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem 11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet 12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

Proverbs 27:9

9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur

Proverbs 17:17

17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur

Proverbs 18:24

24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

John 15:13

13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.