Bible verses about "freedom" | Vulgate

Romans 6:22

22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

Romans 8:1-4

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant 2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis 3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne 4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

2 Timothy 1:7

7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

James 1:25

25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

Isaiah 61:1

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

John 8:36

36 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis

John 8:32

32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos

Galatians 5:13

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

2 Corinthians 3:17

17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas

1 Peter 2:16

16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei

Galatians 5:1

1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.