Bible verses about "foreigners" | Vulgate

Leviticus 19:34

34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

Leviticus 24:22

22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester

Deuteronomy 10:19

19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti

Psalms 146:9

9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret

Malachi 3:5

5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

Hebrews 13:2

2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis

Exodus 23:9

9 peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

Exodus 22:21

21 advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti

Leviticus 19:33-34

33 si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei 34 sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.