Bible verses about "finance" | Vulgate

Proverbs 27:23

23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera

Matthew 25:14-25

14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua 15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim 16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque 17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo 18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui 19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis 20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum 21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui 22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum 23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui 24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est

Luke 21:1-4

1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites 2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo 3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit 4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

Proverbs 3:9

9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum

Luke 6:38

38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

Proverbs 22:7

7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

Proverbs 19:17

17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

Malachi 3:8-12

8 si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis 9 et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota 10 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam 11 et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum 12 et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum

Romans 13:8

8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.