Bible verses about "eucharist" | Vulgate

Matthew 4:7

7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

Luke 24:30-31

30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis 31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

John 6:51

51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

John 6:50-71

50 ego sum panis vivus qui de caelo descendi 51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita 52 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum 53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum 59 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum 60 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire 61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat 62 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius 63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt 64 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum 65 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo 66 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant 67 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire 68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei 70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est 71 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

John 6:47-50

47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam ego sum panis vitae 48 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt 49 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur 50 ego sum panis vivus qui de caelo descendi

Luke 22:20

20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

Acts 2:42

42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus

John 6:58

58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

1 Corinthians 11:26

26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

John 15:13

13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis

Luke 22:19

19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

John 6:55-59

55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum 59 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum

John 6:53

53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.