Bible verses about "ephod" | Vulgate

Exodus 29:1-46

1 sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos 2 panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies 3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes 4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua 5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo 6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram 7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur 8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo 9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum 10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius 11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii 12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius 13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare 14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit 15 unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus 16 quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare 17 ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius 18 et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei 19 tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus 20 quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum 21 cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus 22 tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum 23 tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino 25 suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est 26 sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam 27 sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti 28 quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino 29 vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum 30 septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario 31 arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto 32 quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent 33 ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt 34 quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt 35 omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum 36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem 37 septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur 38 hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter 39 unum agnum mane et alterum vespere 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno 41 alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis 42 sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te 43 ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea 44 sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi 45 et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

2 Samuel 6:14

14 et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo

Exodus 39:1-43

1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi 2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine 4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum 5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi 6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel 7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi 8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 9 quadrangulum duplex mensurae palmi 10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus 11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis 12 in tertio ligyrius achates amethistus 13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos 14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum 15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo 16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis 17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant 18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur 19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi 20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam 21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem 22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta 23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum 24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi 25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius 26 et mitras cum coronulis suis ex bysso 27 feminalia quoque linea byssina 28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi 29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini 30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi 31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi 32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus 34 velum arcam vectes propitiatorium 35 mensam cum vasis et propositionis panibus 36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo 37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus 38 et tentorium in introitu tabernaculi 39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis 40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri 41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius 42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus 43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

1 Samuel 23:9

9 quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod

Exodus 28:1-43

1 adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 2 faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem 3 et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi 4 haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi 5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum 6 facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito 7 duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant 8 ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 9 sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel 10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum 11 opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos 12 et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem 13 facies et uncinos ex auro 14 et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis 15 rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta 16 quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine 17 ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus 18 in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis 19 in tertio ligyrius achates et amethistus 20 in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos 21 habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus 22 facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo 23 et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate 24 catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit 26 facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt 27 nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali 28 et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari 29 portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum 30 pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper 31 facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam 32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur 33 deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis 34 ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum 35 et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur 36 facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino 37 ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram 38 inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus 39 stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii 40 porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi 42 facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina 43 et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.