Bible verses about "enabling" | Vulgate

Ezekiel 33:7-9

7 et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me 8 si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram 9 si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti

2 Corinthians 9:8

8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum

1 Timothy 5:22

22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi

Romans 1:32

32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

Proverbs 3:27

27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac

James 4:6

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

1 Timothy 5:8

8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

2 John 1:11

11 qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis

Proverbs 10:4

4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat

Ephesians 5:11

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite

Galatians 6:5

5 unusquisque enim onus suum portabit

2 Thessalonians 3:10-15

10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet 11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes 12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes 14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur 15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.